monumenta.ch > Alanus de Insulis > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alanus de Insulis, De planctu naturae, p1, p22, 20
Igitur etsi videas apud quosdam regnare pecuniam, iacere prudentiam, militare divitias, sapientiam exsulare, ignavia tamen opum pondera animo victori calcata subiicias, et intestino affectionis amore prudentiam consecteris, ut penitus sapientiae matris cubiculum inoffenso intuitu valeas intueri.